Sed
dicendum est feras ira carere et omnia animalia praeter
hominem; nam cum sit inimica rationi, nusquam tamen
nascitur, nisi ubi rationi locus est. Impetus habent
ferae, rabiem, feritatem, incursum; iram quidem non
magis quam luxuriam, et in quasdam voluptates intemperantiores
homine sunt.
(SENECA. De
Ira I, 2, 4-5)
|